Hebrews 10

Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quaedam est substratio. Vel substratio est umbra quaedam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici. etc. Una hostia Christi perfectos facit; et si millia peccant non indigent alia, quia sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccatis lavat; quod non vetus, si enim hoc faceret, non esset opus iterari. Sicut medicamentum si fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum, totum operatur; si vero semper imponitur, manifestum indicium est non contulisse salutem; ideoque quia illis sacrificiis nemo curabatur, frequenter offerebantur. non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio; propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri. . A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, coeperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis praesentatus fuit. Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Praecepit tamen haec sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri. In figuris illis veritas praenuntiabatur. Celebrant figuras, figurae rem multi scientes, sed plures ignorantes quae cessare debent re exhibita. Quando vidi omnia illa displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum. ad me offerendum, ut faciam et compleam voluntatem tuam, quia tu es meus Deus. Ideo venio ad implendam tuam voluntatem tuam, quia ita scriptum est, et praefiguratum de me in consilio Deitatis, quae est caput mei, qui sum liber humani generis secundum quod homo, in quo legant homines omnia sibi necessaria, et ideo non est opus lege. Quasi diceret: Non solum notat haec auctoritas veteres hostias non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi; verum etiam ablationem Veteris Testamenti, et constitutionem Novi, si diligenter notentur verba; quia superius dicens, addit: Ecce enim aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit ut stabile novum sacrificium et cum eo Novum Testamentum. . etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo. etc. Ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse et sacrificia quotidie per sacerdotes facta perfectos facere, hoc addit, quasi dicat: Pontifex per singulos annos offerens, non pervenit ad consummationem, sic etiam omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummatur. Bene potest consummare qui sic meruit exaltari. Id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et poena malorum. Quia etiam si modo repugnent ei, et non videantur subjici, tunc omnibus apparebunt ei subditi per cujus imperium suberunt poenis. . etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in aeternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quae corroborant utrumque quod dicimus: scilicet quod pertinet ad consummationem; quod pertinet ad sanctificationem. Non dicit sed quia leges illae super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratiae. In his verbis dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione. . etc. Non solum ex hac auctoritate videri potest quod Jesus sanctificat et consummat, sed quod oblatio jam post tempus gratiae non est facienda pro peccatis, quando facta est remissio. . Fides nostra est vetata, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. . Perfecta est nostra fides, quoniam nihil horum jam est visibile, nec sacerdos, nec hostia. Per hoc ostenditur, quod non fides sola, sed vita cum virtute quaeritur. id est baptismo. Sicut Deus fidelis in promissis, ita nos sibi fideles vult esse in promissis nostris. Fidem ergo et confessionem habeamus quantum ad nos. etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quae conveniunt fidei. Culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suae; qui potius suo exemplo debuerunt consolari eos. Consolatur laborantem, qui pariter in labore persistit, quia sublevatio laboris est nisus seu nisio collaborantis, ut in itinere fit. Id est, nobis in voluntate peccandi manentibus non prodest Christus, qui est hostia pro peccatis, jam in hoc praesenti. Per quod constat quod nec in futuro. id est, quanquam venissemus ad fidem, pro qua quidam securi sunt, quasi nunquam perituri. Non ait, volentibus, sed quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est; volens, qui ad tempus. Vel etiam, si voluntate, nedum actu peccemus. sicut in veteri lege datum est saepius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est, et secundo non est opus. Sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facit judicium, te exspectat, nisi per poenitentiam renoveris. . Convictus. Quid ergo illi contra quos perhibent testimonium angeli, et sancti, et propria conscientia? etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et poenitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et poenitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit. etc. De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non autem de his qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens quod permanet in sempiternum Deus, et vivit. Proinde etiamsi nunc tyranni non recipiunt quod eis promissum est; tamen postea recepturi sunt, itaque illos oportet congemiscere, non vero nos. Nos enim in illorum incidimus manus, illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquid malum patitur, sed qui facit; neque beneficium percipit qui juvatur, sed qui beneficium praestat. Haec igitur scientes, patientes efficiamur ad sufferenda mala, et prompti ad bene faciendum. Invitat eos per antefacta CHRYS. Sicut optimi medicorum cum alios securint, etc., usque ad ut autem nos incidatis in manus Dei, etc. etc. Si rudes sustinuerunt, turpe est si modo deficiunt. etc. Passiones erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum, quibus compatiebantur. . etc. Quasi: Certamen passionum sustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus aliorum, et hae sunt duae partes certantium contra nos passionum. Grave est opprobrium, gravius est cum spectaculum hominibus fit et non secreto exprobratur. . AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat. etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.
Copyright information for VulgGlossa